- EUPATOR
- EUPATORfil. Antiochi. 1. Macchab. c. 6. v. 17. Graece Ε᾿υπάτωρ, cognomen fuit variorum ver. aevi Regum. Inter Syriae Regg. Alexandri id cognomen fuisse, discimus ex nummo eius, cui inscriptum, ΒΑΣΙΛΕΩΣ ΑΛΕΞΑΝΔΡΟΥΕΥΠΑΤΟΡΟΣ ΕΥΕΡΓΕΤΟΥ. Mithtidatem, Ponti Regem illum farmigeratissimum, Ε᾿υπάτορα et Διόνυσον appellatum esle, docet Strab. l. 12. p. 547. et App. in Mithridat. etc. Fuit autem Alexander is, qui Βάλλης Iosepho cognominatur Antiqq. l. 13. c. 8. Hic enim a Ptolomaeo Philometore Aegypti, Attalo Asiae et Ariatrathe Cappadociae Regg. subotnatus, et copiis adiutus, victo caesoque Demetrio Syriam invasit, seque Antiocho Epiphane genitum, credi voluit. Cui fabulae, ut fides constaret, ΕΥΠΑΤΟΡΟΣ, ob paterni generis gloriam, Antiochi Regis, quem fratrem suum mentitus est, exemplo, ut et Εὐεργέτου cognomentum aslumpsit, Seb. Feschius I c. Ep. ad Hollanderum, qua Pyloemenis Papblag. Regis insignem nummum exponit. Ab altero vero, Mithridate Eupatore, Amisus urbs ampliata, et pars, quam illi addidit, Eupatoria appellata est, Strab. l. 12. p. 556. Idem aliam Eupatoriam condidit, ad confluentes Lyci et Iris, quam im perfectam ab illo relictam, Pompeius, co devicto, agto, et civibus additis, Magnopolim, h. e. Pompeiopolim, nominavit. Quod Plin. ad priorem Eupatoriam transtulit, viciniâ locorum deceptus. Salmas. ad Solin. p. 889.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.